- CULEX
- CULEXapud Graecos generale nomen non habuit olim. Nam βύτζα recens est et ex Arabibus sumptum: κώνωψ, est vinatius culex, de quo notus ille versus Hadtiani,Ambulare per popinas,Culices pati rotundos.Vide quoque infra voce Vinum. Ε᾿μπὶς, culex in aquosis locis nascens, ut Hebr. jatthus cuiusmodi culicem, Titi ingressum nates, eius cerebrum totô convulsisse septenniô, fabulantur Iudaei; quod idem de socaina, Nimrodi culice, Arabes memorant, Λεοντοφόνος, culex est leoni metum incutiens, Hebr. Maphgia, ab occurendo vel incurrendo, quia illum acriter impetit, in oculos irruens: nec solô morsu sed et voce territat et in fugam compellit; cuiusmodi culicum olim magna vis fuit in Rhizophagis et Mesopotamia. Δίρκος, in pinu nascitur; ψην, in caprifico et palma; σκνιψ in ulmo, quercu et ficu, etc. Quantam saepe cladem culicum multitudo intulerit, vide de Mynsiis Pausan. in Achaicis, de Atarnitis, eundem paulo post; de Sapore, qui Nisibin obsidebat, Theodoretum, Religiosae Histor. c. 1. laudatos Bocharto, hieroz. Part. poster. l. 4. c. 13. Quare cum ex lacu circa Tiberiadem multi orirentur culices, Hebraei timentes, ve per nasum aut autes in infantium capita penetrarent, natô infante, massam ei subigebant ex uvis immaturis et cerebrum eius inungebant, ne morderet illud iattusia, in Beresith Rabba, sect 34. De palustribus vero Aegyptiis, quô pactô illi ab hoste hoc se defenderent, diximus supra in voce Conopcum. Vide plura hanc in rem, apud Bochart. modo laudatum, l. 4. c. 17. Sed et Culicum operâ ficus iuvantur et palmae fructus maturescit. E caprificis enim exeuntes culices, qui ex semine eius nascuntur, Graecis κεγχραμίδες, item ψῆνες, dicti, ad maturitatem ficus eas peitundendo et aperiendo, perducunt, uti videmus supra, ubi de Caprifico. Simili prorsus modô curari palmas feminas, ait Herodotus, Musâ 1. Culices enim evolantes e matis palmae fructibus inite fructus feminae palmae, eosdemque maturare ac, ne decidui fiant, praestare, hâcque fini fructum e masculis in arbore feminae alligari. Theophrastus vero, id quidem in ficubus fieri Culicum operâ concedit, at in palma id perficere sexus rationem et veluti coitum maris cum femina docet: nullos in mare palma ψῆνας, ut in caprifico, agnoscens. Quod et ipsum tamen, ob analogiam et similitudinem effectus ὀλυνθιάζειν dicebatur. Salmas. ad Solin. p.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.